1, 1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum 1, 1* et in via peccatorum non stetit 1, 1* et in cathedra pestilentiae non sedit 1, 2 Sed in lege Domini voluntas ejus 1, 2* et in lege ejus meditabitur die ac nocte 1, 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum 1, 3* quod fructum suum dabit in tempore suo 1, 3* et folium ejus non defluet 1, 3* et omnia quaecumque faciet prosperabuntur 1, 4 Non sic impii non sic 1, 4* sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae 1, 5 Ideo non resurgent impii in judicio 1, 5* neque peccatores in consilio justorum 1, 6 Quoniam novit Dominus viam justorum 1, 6* et iter impiorum peribit 2, 1 Quare fremuerunt gentes 2, 1* et populi meditati sunt inania 2, 2 Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum 2, 2* adversus Dominum et adversus Christum ejus 2, 3 Dirumpamus vincula eorum 2, 3* et proiiciamus a nobis iugum ipsorum 2, 4 Qui habitat in caelis irridebit eos 2, 4* et Dominus subsannabit eos 2, 5 Tunc loquetur ad eos in ira sua 2, 5* et in furore suo conturbabit eos 2, 6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus 2, 6* praedicans praeceptum ejus 2, 7 Dominus dixit ad me 2, 7* filius meus es tu ego hodie genui te 2, 8
Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam 2, 8* et possessionem tuam terminos terrae 2, 9 Reges eos in virga ferrea 2, 9* et tamquam vas figuli confringes eos 2, 10 Et nunc reges intelligite 2, 10* erudimini qui judicatis terram 2, 11 Servite Domino in timore 2, 11* et exsultate ei cum tremore 2, 12 Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus 2, 12* et pereatis de via justa 2, 13 Cum exarserit in brevi ira ejus 2, 13 * beati omnes qui confidunt in eo 3, 1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absolom filii sui. 3, 2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me 3, 2* multi insurgunt adversum me 3, 3 Multi dicunt animae meae 3, 3* non est salus ipsi in Deo ejus 3, 4 Tu autem Domine susceptor meus es 3, 4* gloria mea et exaltans caput meum 3, 5 Voce mea ad Dominum clamavi 3, 5* et exaudivit me de monte sancto suo 3, 6 Ego dormivi et soporatus sum 3, 6* et exsurrexi quia Dominus suscepit me 3, 7 Non timebo millia populi circumdantis me 3, 7* exsurge Domine salvum me fac Deus meus 3, 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa 3, 8* dentes peccatorum contrivisti 3, 9 Domini est salus 3, 9* et super populum tuum benedictio tua 4, 1
In finem in carminibus, Psalmus David 4, 2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae 4, 2* in tribulatione dilatasti mihi 4, 2* Miserere mei 4, 2* et exaudi orationem meam 4, 3 Filii hominum usquequo gravi corde 4, 3* ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium 4, 4 Et scitote quoniam mirificabit Dominus sanctum suum 4, 4* Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum 4, 5 Irascimini et nolite peccare 4, 5* quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini 4, 6 Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in Domino 4, 6* multi dicunt quis ostendit nobis bona 4, 7 Signatum est super nos lumen vultus tui Domine 4, 7* dedisti laetitiam in corde meo 4, 8 A fructu frumenti et vini et olei sui 4, 8* multiplicati sunt 4, 9 In pace in idipsum 4, 9* dormiam et requiescam 4, 10 Quoniam tu Domine singulariter in spe 4, 10* constituisti me 5, 1 In finem pro ea, quae hereditatem consequitur Psalmus David. 5, 2 Verba mea auribus percipe Domine 5, 2* intellige clamorem meum 5, 3 Intende voci orationis meae 5, 3* rex meus et Deus meus 5, 4 Quoniam ad te orabo 5, 4* Domine mane exaudies vocem meam 5, 5 Mane astabo tibi et videbo 5, 5* quoniam non Deus volens iniquitatem tu es
5, 6 Neque habitabit juxta te malignus 5, 6* neque permanebunt injusti ante oculos tuos 5, 7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem 5, 7* perdes omnes qui loquuntur mendacium 5, 7* Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus 5, 8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae 5, 8* Introibo in domum tuam 5, 8* adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo 5, 9 Domine deduc me in justitia tua 5, 9* propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam meam 5, 10 Quoniam non est in ore eorum veritas 5, 10* cor eorum vanum est 5, 11 Sepulcrum patens est guttur eorum 5, 11* linguis suis dolose agebant 5, 11* judica illos Deus 5, 11* Decidant a cogitationibus suis 5, 11* secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos 5, 11* quoniam irritaverunt te Domine 5, 12 Et laetentur omnes qui sperant in te 5, 12* in aeternum exsultabunt et habitabis in eis 5, 12* Et gloriabuntur in te omnes 5, 12* qui diligunt nomen tuum 5, 13 Quoniam tu benedices justo 5, 13* Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos 6, 1 In finem in carminibus, Psalmus David, pro octava 6, 2 Domine ne in furore tuo arguas me 6, 2* neque in ira tua corripias me 6, 3 Miserere mei Domine quoniam infirmus sum 6, 3* sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
6, 4 Et anima mea turbata est valde 6, 4* sed tu Domine usquequo 6, 5 Convertere Domine et eripe animam meam 6, 5* salvum me fac propter misericordiam tuam 6, 6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui 6, 6* in inferno autem quis confitebitur tibi 6, 7 Laboravi in gemitu meo 6, 7* lavabo per singulas noctes lectum meum 6, 7* lacrymis meis stratum meum rigabo 6, 8 Turbatus est a furore oculus meus 6, 8* inveteravi inter omnes inimicos meos 6, 9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem 6, 9* quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei 6, 10 Exaudivit Dominus deprecationem meam 6, 10* Dominus orationem meam suscepit 6, 11 Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei 6, 11* convertantur et erubescant valde velociter 7, 1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini. 7, 2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me 7, 3 Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat 7, 4 Domine Deus meus si feci istud 7, 4* si est iniquitas in manibus meis 7, 5 Si reddidi retribuentibus mihi mala 7, 5* decidam merito ab inimicis meis inanis 7, 6 Persequatur inimicus animam meam et comprehendat 7, 6* et conculcet in terra vitam meam 7, 6* et gloriam meam in pulverem deducat 7, 7
Exsurge Domine in ira tua 7, 7* et exaltare in finibus inimicorum meorum 7, 7* Et exsurge Domine Deus meus 7, 7* in praecepto quod mandasti 7, 8 Et synagoga populorum circumdabit te 7, 8* et propter hanc in altum regredere 7, 9 Dominus judicat populos 7, 9* Judica me Domine secundum justitiam meam 7, 9* et secundum innocentiam meam super me 7, 10 Consumetur nequitia peccatorum et diriges justum 7, 10* scrutans corda et renes Deus 7, 11 Justum adjutorium meum a Domino 7, 11* qui salvos facit rectos corde 7, 12 Deus judex justus fortis et patiens 7, 12* numquid irascitur per singulos dies 7, 13 Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit 7, 13* arcum suum tetendit et paravit illum 7, 14 Et in eo paravit vasa mortis 7, 14* sagittas suas ardentibus effecit 7, 15 Ecce parturiit injustitiam 7, 15* concepit dolorem et peperit iniquitatem 7, 16 Lacum aperuit et effodit eum 7, 16* et incidit in foveam quam fecit 7, 17 Convertetur dolor ejus in caput ejus 7, 17* et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet 7, 18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus 7, 18* et psallam nomini Domini altissimi 8, 1 In finem pro torcularibus, Psalmus David. 8, 2 Domine Dominus noster 8, 2* quam admirabile est nomen tuum in universa terra
8, 2* Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos 8, 3 ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos 8, 3* ut destruas inimicum et ultorem 8, 4 Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum 8, 4* lunam et stellas quae tu fundasti 8, 5 Quid est homo quod memor es ejus 8, 5* aut filius hominis quoniam visitas eum 8, 6 Minuisti eum paulo minus ab Angelis 8, 6* gloria et honore coronasti eum 8, 7 Et constituisti eum 8, 7* super opera manuum tuarum 8, 8 Omnia subiecisti sub pedibus ejus 8, 8* oves et boves universas 8, 8* insuper et pecora campi 8, 9 Volucres caeli et pisces maris 8, 9* qui perambulant semitas maris 8, 10 Domine Dominus noster 8, 10* quam admirabile est nomen tuum in universa terra 9, 1 In finem pro occultis filii, Psalmus David. 9, 2 Confitebor tibi Domine in toto corde meo 9, 2* narrabo omnia mirabilia tua 9, 3 Laetabor et exsultabo in te 9, 3* psallam nomini tuo Altissime 9, 4 In convertendo inimicum meum retrorsum 9, 4* infirmabuntur et peribunt a facie tua 9, 5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam 9, 5* sedisti super thronum qui judicas justitiam 9, 6 Increpasti gentes et periit impius 9, 6* nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi 9, 7
Inimici defecerunt frameae in finem 9, 7* et civitates eorum destruxisti 9, 7* Periit memoria eorum cum sonitu 9, 8 Et Dominus in aeternum permanet 9, 8* Paravit in judicio thronum suum 9, 9 Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate 9, 9* judicabit populos in justitia 9, 10 Et factus est Dominus refugium pauperi 9, 10* adjutor in opportunitatibus in tribulatione 9, 11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum 9, 11* quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 9, 12 Psallite Domino qui habitat in Sion 9, 12* annuntiate inter gentes studia ejus 9, 13 Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est 9, 13* non est oblitus clamorem pauperum 9, 14 Miserere mei Domine 9, 14* vide humilitatem meam de inimicis meis 9, 15 Qui exaltas me de portis mortis 9, 15* ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion 9, 16 Exsultabo in salutari tuo 9, 16* infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt 9, 16* In laqueo isto quem absconderunt 9, 16* comprehensus est pes eorum 9, 17 Cognoscetur Dominus judicia faciens 9, 17* in operibus manuum suarum comprehensus est peccator 9, 18 Convertantur peccatores in infernum 9, 18* omnes gentes quae obliviscuntur Deum 9, 19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis 9, 19* patientia pauperum non peribit in finem 9, 20 Exsurge Domine non confortetur homo 9, 20*
judicentur gentes in conspectu tuo 9, 21 Constitue Domine legislatorem super eos 9, 21* ut sciant gentes quoniam homines sunt 9, 22 Ut quid Domine recessisti longe 9, 22* despicis in oportunitatibus in tribulatione 9, 23 Dum superbit impius incenditur pauper 9, 23* comprehenduntur in consiliis quibus cogitant 9, 24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae 9, 24* et iniquus benedicitur 9, 25 Exacerbavit Dominum peccator 9, 25* secundum multitudinem irae suae non quaeret 9, 26 Non est Deus in conspectu ejus 9, 26* inquinatae sunt viae illius in omni tempore 9, 26* Auferuntur judicia tua a facie ejus 9, 26* omnium inimicorum suorum dominabitur 9, 27 Dixit enim in corde suo 9, 27* Non movebor a generatione in generationem sine malo 9, 28 Cujus maledictione os plenum est et amaritudine et dolo 9, 28* sub lingua ejus labor et dolor 9, 29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis 9, 29* ut interficiat innocentem 9, 30 Oculi ejus in pauperem respiciunt 9, 30* insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua 9, 30* Insidiatur ut rapiat pauperem 9, 30* rapere pauperem dum attrahit eum 9, 31 In laqueo suo humiliabit eum 9, 31* inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum 9, 32 Dixit enim in corde suo 9, 32* Oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem 9, 33 Exsurge Domine Deus exaltetur manus tua 9, 33*
ne obliviscaris pauperum 9, 34 Propter quid irritavit impius Deum 9, 34* dixit enim in corde suo non requiret 9, 35 Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras 9, 35* ut tradas eos in manus tuas 9, 35* Tibi derelictus est pauper 9, 35* orphano tu eras adjutor 9, 36 Contere brachium peccatoris et maligni 9, 36* quaeretur peccatum illius et non invenietur 9, 37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi 9, 37* peribitis gentes de terra illius 9, 38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus 9, 38* praeparationem cordis eorum audivit auris tua 9, 39 Judicare pupillo et humili 9, 39* ut non apponat ultra magnificare se homo super terram 10, 1 In finem, Psalmus David. 10, 2 In Domino confido 10, 2* quomodo dicitis animae meae 10, 2* transmigra in montes sicut passer 10, 3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum 10, 3* paraverunt sagittas suas in pharetra 10, 3* ut sagittent in obscuro rectos corde 10, 4 Quoniam quae perfecisti destruxerunt 10, 4* justus autem quid fecit 10, 5 Dominus in templo sancto suo 10, 5* Dominus in caelo sedes ejus 10, 5* Oculi ejus in pauperem respiciunt 10, 5* palpebrae ejus interrogant filios hominum 10, 6 Dominus interrogat justum et impium 10, 6* qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
10, 7 Pluet super peccatores laqueos 10, 7* ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 10, 8 Quoniam justus Dominus et justitias dilexit 10, 8* aequitatem vidit vultus ejus 11, 1 In finem pro octava, Psalmus David. 11, 2 Salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus 11, 2* quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum 11, 3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum 11, 3* labia dolosa in corde et corde locuti sunt 11, 4 Disperdat Dominus universa labia dolosa 11, 4* et linguam magniloquam 11, 5 Qui dixerunt linguam nostram magnificabimus 11, 5* labia nostra a nobis sunt 11, 5* quis noster Dominus est 11, 6 Propter miseriam inopum et gemitum pauperum 11, 6* nunc exsurgam dicit Dominus 11, 6* Ponam in salutari 11, 6* fiducialiter agam in eo 11, 7 Eloquia Domini eloquia casta 11, 7* argentum igne examinatum 11, 7* probatum terrae purgatum septuplum 11, 8 Tu Domine servabis nos 11, 8* et custodies nos a generatione hac et in aeternum 11, 9 In circuitu impii ambulant 11, 9* secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum 12, 1 In finem, Psalmus David. 12, 1 Usquequo Domine oblivisceris me in finem 12, 1* usquequo avertis faciem tuam a me 12, 2 Quamdiu ponam consilia in anima mea
12, 2* dolorem in corde meo per diem 12, 3 Usquequo exaltabitur inimicus meus super me 12, 4 Respice et exaudi me Domine Deus meus 12, 4* Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte 12, 5 Nequando dicat inimicus meus 12, 5* praevalui adversus eum 12, 5* Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero 12, 6 Ego autem in misericordia tua speravi 12, 6* Exsultabit cor meum in salutari tuo 12, 6* cantabo Domino qui bona tribuit mihi 12, 6* et psallam nomini Domini altissimi 13, 1 In finem, Psalmus David. 13, 1 Dixit insipiens in corde suo 13, 1* non est Deus 13, 1* Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis 13, 1* non est qui faciat bonum non est usque ad unum 13, 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum 13, 2* ut videat si est intelligens aut requirens Deum 13, 3 Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt 13, 3* non est qui faciat bonum non est usque ad unum 13, 3* Sepulcrum patens est guttur eorum 13, 3* linguis suis dolose agebant 13, 3* venenum aspidum sub labiis eorum 13, 3* Quorum os maledictione et amaritudine plenum est 13, 3* veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 13, 3* Contritio et infelicitas in viis eorum 13, 3* et viam pacis non cognoverunt 13, 3* non est timor Dei ante oculos eorum 13, 4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem 13, 4*
qui devorant plebem meam sicut escam panis 13, 5 Dominum non invocaverunt 13, 5* illic trepidaverunt timore ubi non erat timor 13, 6 Quoniam Dominus in generatione justa est 13, 6* consilium inopis confudistis 13, 6* quoniam Dominus spes ejus est 13, 7 Quis dabit ex Sion salutare Israel 13, 7* cum averterit Dominus captivitatem plebis suae 13, 7* exsultabit Jacob et laetabitur Israel 14, 1 Psalmus David. 14, 1 Domine quis habitabit in tabernaculo tuo 14, 1* aut quis requiescet in monte sancto tuo 14, 2 Qui ingreditur sine macula 14, 2* et operatur justitiam 14, 3 Qui loquitur veritatem in corde suo 14, 3* qui non egit dolum in lingua sua 14, 3* Nec fecit proximo suo malum 14, 3* et opprobrium non accepit adversus proximos suos 14, 4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus 14, 4* timentes autem Dominum glorificat 14, 4* Qui jurat proximo suo et non decipit 14, 5 Qui pecuniam suam non dedit ad usuram 14, 5* et munera super innocentem non accepit 14, 5* qui facit haec 14, 5* non movebitur in aeternum 15, 1 Tituli inscriptio ipsi David 15, 1 Conserva me Domine 15, 1* quoniam speravi in te 15, 2 Dixi Domino Deus meus es tu 15, 2*
quoniam bonorum meorum non eges 15, 3 Sanctis qui sunt in terra ejus 15, 3* mirificavit mihi omnes voluntates meas in eis 15, 4 Multiplicatae sunt infirmitates eorum 15, 4* postea acceleraverunt 15, 4* Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus 15, 4* nec memor ero nominum eorum per labia mea 15, 5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei 15, 5* tu es qui restitues hereditatem meam mihi 15, 6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris 15, 6* etenim hereditas mea praeclara est mihi 15, 7 Benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum 15, 7* insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei 15, 8 Providebam Dominum in conspectu meo semper 15, 8* quoniam a dextris est mihi ne commovear 15, 9 Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea 15, 9* insuper et caro mea requiescet in spe 15, 10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno 15, 10* non dabis sanctum tuum videre corruptionem 15, 10* Notas mihi fecisti vias vitae 15, 10* adimplebis me laetitia cum vultu tuo 15, 10* delectationes in dextera tua usque in finem 16, 1 Oratio David 16, 1 Exaudi Domine justitiam meam 16, 1* intende deprecationem meam 16, 1* Auribus percipe orationem meam 16, 1* non in labiis dolosis 16, 2 De vultu tuo judicium meum prodeat 16, 2* oculi tui videant aequitates 16, 3 Probasti cor meum et visitasti nocte
16, 3* igne me examinasti 16, 3* et non est inventa in me iniquitas 16, 4 Ut non loquatur os meum opera hominum 16, 4* propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 16, 5 Perfice gressus meos in semitis tuis 16, 5* ut non moveantur vestigia mea 16, 6 Ego clamavi quoniam exaudisti me Deus 16, 6* inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea 16, 7 Mirifica misericordias tuas 16, 7* qui salvos facis sperantes in te 16, 8 A resistentibus dexterae tuae custodi me 16, 8* ut pupillam oculi 16, 8* Sub umbra alarum tuarum protege me 16, 9 A facie impiorum qui me afflixerunt 16, 9* Inimici mei animam meam circumdederunt 16, 10 Adipem suum concluserunt 16, 10* os eorum locutum est superbiam 16, 11 Proiicientes me nunc circumdederunt me 16, 11* oculos suos statuerunt declinare in terram 16, 12 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam 16, 12* et sicut catulus leonis habitans in abditis 16, 13 Exsurge Domine praeveni eum et supplanta eum 16, 13* eripe animam meam ab impio frameam tuam 16, 14 Ab inimicis manus tuae 16, 14* Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum 16, 14* de absconditis tuis adimpletus est venter eorum 16, 14* Saturati sunt filiis 16, 14* et dimiserunt reliquias suas parvulis suis 16, 15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo 16, 15* satiabor cum apparuerit gloria tua
17, 1 In finem puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici huius, in die, qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: 17, 2 Diligam te Domine fortitudo mea 17, 3 Dominus firmamentum meum et refugium meum 17, 3* et liberator meus 17, 3* Deus meus adjutor meus 17, 3* et sperabo in eum 17, 3* Protector meus et cornu salutis meae 17, 3* et susceptor meus 17, 4 Laudans invocabo Dominum 17, 4* et ab inimicis meis salvus ero 17, 5 Circumdederunt me dolores mortis 17, 5* et torrentes iniquitatis conturbaverunt me 17, 6 Dolores inferni circumdederunt me 17, 6* praeoccupaverunt me laquei mortis 17, 7 In tribulatione mea invocavi Dominum 17, 7* et ad Deum meum clamavi 17, 7* Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam 17, 7* et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus 17, 8 Commota est et contremuit terra 17, 8* fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt 17, 8* quoniam iratus est eis 17, 9 Ascendit fumus in ira ejus 17, 9* et ignis a facie ejus exarsit 17, 9* carbones succensi sunt ab eo 17, 10 Inclinavit caelos et descendit 17, 10* et caligo sub pedibus ejus 17, 11 Et ascendit super Cherubim et volavit 17, 11* volavit super pennas ventorum 17, 12 Et posuit tenebras latibulum suum
17, 12* in circuitu ejus tabernaculum ejus 17, 12* tenebrosa aqua in nubibus aeris 17, 13 Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt 17, 13* grando et carbones ignis 17, 14 Et intonuit de caelo Dominus 17, 14* et Altissimus dedit vocem suam 17, 14* grando et carbones ignis 17, 15 Et misit sagittas suas et dissipavit eos 17, 15* fulgura multiplicavit et conturbavit eos 17, 16 Et apparuerunt fontes aquarum 17, 16* et revelata sunt fundamenta orbis terrarum 17, 16* Ab increpatione tua Domine 17, 16* ab inspiratione spiritus irae tuae 17, 17 Misit de summo et accepit me 17, 17* et assumpsit me de aquis multis 17, 18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis 17, 18* et ab his qui oderunt me 17, 18* quoniam confortati sunt super me 17, 19 Praevenerunt me in die afflictionis meae 17, 19* et factus est Dominus protector meus 17, 20 Et eduxit me in latitudinem 17, 20* salvum me fecit quoniam voluit me 17, 21 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam 17, 21* et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi 17, 22 Quia custodivi vias Domini 17, 22* nec impie gessi a Deo meo 17, 23 Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo 17, 23* et justitias ejus non repuli a me 17, 24 Et ero immaculatus cum eo 17, 24* et observabo me ab iniquitate mea
17, 25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam 17, 25* et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus 17, 26 Cum sancto sanctus eris 17, 26* et cum viro innocente innocens eris 17, 27 Et cum electo electus eris 17, 27* et cum perverso perverteris 17, 28 Quoniam tu populum humilem salvum facies 17, 28* et oculos superborum humiliabis 17, 29 Quoniam tu illuminas lucernam meam Domine 17, 29* Deus meus illumina tenebras meas 17, 30 Quoniam in te eripiar a tentatione 17, 30* et in Deo meo transgrediar murum 17, 31 Deus meus impolluta via ejus 17, 31* eloquia Domini igne examinata 17, 31* protector est omnium sperantium in se 17, 32 Quoniam quis Deus praeter Dominum 17, 32* aut quis Deus praeter Deum nostrum 17, 33 Deus qui praecinxit me virtute 17, 33* et posuit immaculatam viam meam 17, 34 Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum 17, 34* et super excelsa statuens me 17, 35 Qui docet manus meas in proelium 17, 35* et posuisti ut arcum aereum brachia mea 17, 36 Et dedisti mihi protectionem salutis tuae 17, 36* et dextera tua suscepit me 17, 36* Et disciplina tua correxit me in finem 17, 36* et disciplina tua ipsa me docebit 17, 37 Dilatasti gressus meos subtus me 17, 37* et non sunt infirmata vestigia mea 17, 38 Persequar inimicos meos et comprehendam illos
17, 38* et non convertar donec deficiant 17, 39 Confringam illos nec poterunt stare 17, 39* cadent subtus pedes meos 17, 40 Et praecinxisti me virtute ad bellum 17, 40* et supplantasti insurgentes in me subtus me 17, 41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum 17, 41* et odientes me disperdidisti 17, 42 Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum 17, 42* nec exaudivit eos 17, 43 Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti 17, 43* ut lutum platearum delebo eos 17, 44 Eripe me de contradictionibus populi 17, 44* constitues me in caput gentium 17, 45 Populus quem non cognovi servivit mihi 17, 45* in auditu auris obedivit mihi 17, 46 Filii alieni mentiti sunt mihi 17, 46* filii alieni inveterati sunt 17, 46* et claudicaverunt a semitis suis 17, 47 Vivit Dominus et benedictus Deus meus 17, 47* et exaltetur Deus salutis meae 17, 48 Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me 17, 48* liberator meus de inimicis meis iracundis 17, 49 Et ab insurgentibus in me exaltabis me 17, 49* a viro iniquo eripies me 17, 50 Propterea confitebor tibi in nationibus Domine 17, 50* et nomini tuo psalmum dicam 17, 51 Magnificans salutes regis ejus 17, 51* et faciens misericordiam christo suo David 17, 51* et semini ejus usque in saeculum 18, 1
In finem, Psalmus David. 18, 2 Caeli enarrant gloriam Dei 18, 2* et opera manuum ejus annuntiat firmamentum 18, 3 Dies diei eructat verbum 18, 3* et nox nocti indicat scientiam 18, 4 non sunt loquelae neque sermones 18, 4* quorum non audiantur voces eorum 18, 5 In omnem terram exivit sonus eorum 18, 5* et in fines orbis terrae verba eorum 18, 6 In sole posuit tabernaculum suum 18, 6* et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo 18, 6* Exsultavit ut gigas ad currendam viam 18, 7 A summo caelo egressio ejus 18, 7* Et occursus ejus usque ad summum ejus 18, 7* nec est qui se abscondat a calore ejus 18, 8 Lex Domini immaculata convertens animas 18, 8* testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 18, 9 Justitiae Domini rectae laetificantes corda 18, 9* praeceptum Domini lucidum illuminans oculos 18, 10 Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi 18, 10* judicia Domini vera justificata in semetipsa 18, 11 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum 18, 11* et dulciora super mel et favum 18, 12 Etenim servus tuus custodit ea 18, 12* in custodiendis illis retributio multa 18, 13 Delicta quis intelligit 18, 13* ab occultis meis munda me 18, 14 Et ab alienis parce servo tuo 18, 14* Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero 18, 14* et emundabor a delicto maximo 18, 15
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei 18, 15* et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper 18, 15* Domine adjutor meus 18, 15* et redemptor meus 19, 1 In finem, Psalmus David. 19, 2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis 19, 2* protegat te nomen Dei Jacob 19, 3 Mittat tibi auxilium de sancto 19, 3* et de Sion tueatur te 19, 4 Memor sit omnis sacrificii tui 19, 4* et holocaustum tuum pingue fiat 19, 5 Tribuat tibi secundum cor tuum 19, 5* et omne consilium tuum confirmet 19, 6 Laetabimur in salutari tuo 19, 6* et in nomine Dei nostri magnificabimur 19, 7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas 19, 7* nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum 19, 7* Exaudiet illum de caelo sancto suo 19, 7* in potentatibus salus dexterae ejus 19, 8 Hi in curribus et hi in equis 19, 8* nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus 19, 9 Ipsi obligati sunt et ceciderunt 19, 9* nos autem surreximus et erecti sumus 19, 10 Domine salvum fac regem 19, 10* et exaudi nos in die qua invocaverimus te 20, 1 In finem, Psalmus David. 20, 2 Domine in virtute tua laetabitur rex 20, 2* et super salutare tuum exsultabit vehementer 20, 3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei 20, 3*
et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum 20, 4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis 20, 4* posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso 20, 5 Vitam petiit a te 20, 5* et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi 20, 6 Magna gloria ejus in salutari tuo 20, 6* gloriam et magnum decorem inpones super eum 20, 7 Quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi 20, 7* laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo 20, 8 Quoniam rex sperat in Domino 20, 8* et in misericordia Altissimi non commovebitur 20, 9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis 20, 9* dextera tua inveniat omnes qui te oderunt 20, 10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui 20, 10* Dominus in ira sua conturbabit eos 20, 10* et devorabit eos ignis 20, 11 Fructum eorum de terra perdes 20, 11* et semen eorum a filiis hominum 20, 12 Quoniam declinaverunt in te mala 20, 12* cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire 20, 13 Quoniam pones eos dorsum 20, 13* in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum 20, 14 Exaltare Domine in virtute tua 20, 14* cantabimus et psallemus virtutes tuas 21, 1 In finem pro susceptione matutina, Psalmus David. 21, 2 Deus Deus meus respice in me 21, 2* quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum 21, 3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies 21, 3* et nocte et non ad insipientiam mihi 21, 4 Tu autem in sancto habitas
21, 4* laus Israel 21, 5 In te speraverunt patres nostri 21, 5* speraverunt et liberasti eos 21, 6 Ad te clamaverunt et salvi facti sunt 21, 6* in te speraverunt et non sunt confusi 21, 7 Ego autem sum vermis et non homo 21, 7* opprobrium hominum et abiectio plebis 21, 8 Omnes videntes me deriserunt me 21, 8* locuti sunt labiis et moverunt caput 21, 9 Speravit in Domino eripiat eum 21, 9* salvum faciat eum quoniam vult eum 21, 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre 21, 10* spes mea ab uberibus matris meae 21, 11 In te proiectus sum ex utero 21, 11* de ventre matris meae Deus meus es tu 21, 12 Ne discesseris a me 21, 12* quoniam tribulatio proxima est 21, 12* quoniam non est qui adjuvet 21, 13 Circumdederunt me vituli multi 21, 13* tauri pingues obsederunt me 21, 14 Aperuerunt super me os suum 21, 14* sicut leo rapiens et rugiens 21, 15 Sicut aqua effusus sum 21, 15* et dispersa sunt omnia ossa mea 21, 15* Factum est cor meum tamquam cera liquescens 21, 15* in medio ventris mei 21, 16 Aruit tamquam testa virtus mea 21, 16* et lingua mea adhaesit faucibus meis 21, 16* et in pulverem mortis deduxisti me 21, 17 Quoniam circumdederunt me canes multi
21, 17* concilium malignantium obsedit me 21, 18* Foderunt manus meas et pedes meos 21, 18 Dinumeraverunt omnia ossa mea 21, 18* Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me 21, 19 Diviserunt sibi vestimenta mea 21, 19* et super vestem meam miserunt sortem 21, 20 Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me 21, 20* ad defensionem meam conspice 21, 21 Erue a framea Deus animam meam 21, 21* et de manu canis unicam meam 21, 22 Salva me ex ore leonis 21, 22* et a cornibus unicornium humilitatem meam 21, 23 Narrabo nomen tuum fratribus meis 21, 23* in medio ecclesiae laudabo te 21, 24 Qui timetis Dominum laudate eum 21, 24* universum semen Jacob glorificate eum 21, 25 Timeat eum omne semen Israel 21, 25* quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis 21, 25* Nec avertit faciem suam a me 21, 25* et cum clamarem ad eum exaudivit me 21, 26 Apud te laus mea in ecclesia magna 21, 26* vota mea reddam in conspectu timentium eum 21, 27 Edent pauperes et saturabuntur 21, 27* et laudabunt Dominum qui requirunt eum 21, 27* vivent corda eorum in saeculum saeculi 21, 28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae 21, 28* et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium 21, 29 Quoniam Domini est regnum 21, 29* et ipse dominabitur gentium 21, 30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae
21, 30* in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram 21, 31 Et anima mea illi vivet 21, 31* et semen meum serviet ipsi 21, 32 Annuntiabitur Domino generatio ventura 21, 32* et annuntiabunt justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit Dominus 22, 1 Psalmus David 22, 1 Dominus regit me et nihil mihi deerit 22, 2 In loco pascuae ibi me collocavit 22, 2* Super aquam refectionis educavit me 22, 3 Animam meam convertit 22, 3* Deduxit me super semitas justitiae 22, 3* propter nomen suum 22, 4 Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala 22, 4* quoniam tu mecum es 22, 4* Virga tua et baculus tuus 22, 4* ipsa me consolata sunt 22, 5 Parasti in conspectu meo mensam 22, 5* adversus eos qui tribulant me 22, 5* Impinguasti in oleo caput meum 22, 5* et calix meus inebrians quam praeclarus est 22, 6 Et misericordia tua subsequetur me 22, 6* omnibus diebus vitae meae 22, 6* Et ut inhabitem in domo Domini 22, 6* in longitudinem dierum 23, 1 Prima sabbati, Psalmus David. 23, 1 Domini est terra et plenitudo ejus 23, 1* orbis terrarum et universi qui habitant in eo 23, 2 Quia ipse super maria fundavit eum 23, 2*
et super flumina praeparavit eum 23, 3 Quis ascendet in montem Domini 23, 3* aut quis stabit in loco sancto ejus 23, 4 Innocens manibus et mundo corde 23, 4* qui non accepit in vano animam suam 23, 4* nec juravit in dolo proximo suo 23, 5 Hic accipiet benedictionem a Domino 23, 5* et misericordiam a Deo salutari suo 23, 6 Haec est generatio quaerentium eum 23, 6* quaerentium faciem Dei Jacob 23, 7 Attolite portas principes vestras 23, 7* et elevamini portae aeternales 23, 7* et introibit rex gloriae 23, 8 Quis est iste rex gloriae 23, 8* Dominus fortis et potens 23, 8* Dominus potens in proelio 23, 9 Attolite portas principes vestras 23, 9* et elevamini portae aeternales 23, 9* et introibit rex gloriae 23, 10 Quis est iste rex gloriae 23, 10* Dominus virtutum ipse est rex gloriae 24, 1 In finem, Psalmus David. 24, 1 Ad te Domine levavi animam meam 24, 2 Deus meus in te confido non erubescam 24, 3 Neque irrideant me inimici mei 24, 3* etenim universi qui sustinent te non confundentur 24, 4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue 24, 4* Vias tuas Domine demonstra mihi 24, 4* et semitas tuas doce me 24, 5 Dirige me in veritate tuam et doce me
24, 5* quia tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die 24, 6 Reminiscere miserationum tuarum Domine 24, 6* et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt 24, 7 Delicta juventutis meae 24, 7* et ignorantias meas ne memineris 24, 7* Secundum misericordiam tuam memento mei tu 24, 7* propter bonitatem tuam Domine 24, 8 Dulcis et rectus Dominus 24, 8* propter hoc legem dabit delinquentibus in via 24, 9 Diriget mansuetos in judicio 24, 9* docebit mites vias suas 24, 10 Universae viae Domini misericordia et veritas 24, 10* requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus 24, 11 Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo 24, 11* multum est enim 24, 12 Quis est homo qui timet Dominum 24, 12* legem statuet ei in via quam elegit 24, 13 Anima ejus in bonis demorabitur 24, 13* et semen ejus hereditabit terram 24, 14 Firmamentum est Dominus timentibus eum 24, 14* et testamentum ipsius ut manifestetur illis 24, 15 Oculi mei semper ad Dominum 24, 15* quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 24, 16 Respice in me et miserere mei 24, 16* quia unicus et pauper sum ego 24, 17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt 24, 17* de necessitatibus meis erue me 24, 18 Vide humilitatem meam et laborem meum 24, 18* et dimitte universa delicta mea 24, 19 Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt
24, 19* et odio iniquo oderunt me 24, 20 Custodi animam meam et erue me 24, 20* non erubescam quoniam speravi in te 24, 21 Innocentes et recti adheserunt mihi 24, 21* quia sustinui te 24, 22 Libera Deus Israel 24, 22* ex omnibus tribulationibus suis 25, 1 In finem, Psalmus David. 25, 1 Judica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum 25, 1* et in Domino sperans non infirmabor 25, 2 Proba me Domine et tenta me 25, 2* ure renes meos et cor meum 25, 3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est 25, 3* et complacui in veritate tua 25, 4 Non sedi cum concilio vanitatis 25, 4* et cum iniqua gerentibus non introibo 25, 5 Odivi ecclesiam malignantium 25, 5* et cum impiis non sedebo 25, 6 Lavabo inter innocentes manus meas 25, 6* et circumdabo altare tuum Domine 25, 7 Ut audiam vocem laudis 25, 7* et enarrem universa mirabilia tua 25, 8 Domine dilexi decorem domus tuae 25, 8* et locum habitationis gloriae tuae 25, 9 Ne perdas cum impiis Deus animam meam 25, 9* et cum viris sanguinum vitam meam 25, 10 In quorum manibus iniquitates sunt 25, 10* dextera eorum repleta est muneribus 25, 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum 25, 11*
redime me et miserere mei 25, 12 Pes meus stetit in directo 25, 12* in ecclesiis benedicam te Domine 26, 1 Psalmus David priusquam liniretur. 26, 1 Dominus illuminatio mea et salus mea 26, 1* quem timebo 26, 1* Dominus protector vitae meae 26, 1* a quo trepidabo 26, 2 Dum appropiant super me nocentes 26, 2* ut edant carnes meas 26, 2* Qui tribulant me inimici mei 26, 2* ipsi infirmati sunt et ceciderunt 26, 3 Si consistant adversus me castra 26, 3* non timebit cor meum 26, 3* Si exsurgat adversus me proelium 26, 3* in hoc ego sperabo 26, 4 Unam petii a Domino hanc requiram 26, 4* ut inhabitem in domo Domini omnibus dies vitae meae 26, 4* Ut videam voluptatem Domini 26, 4* et visitem templum ejus 26, 5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo 26, 5* in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui 26, 6 In petra exaltavit me 26, 6* et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos 26, 6* Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis 26, 6* cantabo et psalmum dicam Domino 26, 7 Exaudi Domine vocem meam qua clamavi ad te 26, 7* miserere mei et exaudi me 26, 8 Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea 26, 8* faciem tuam Domine requiram
26, 9 Ne avertas faciem tuam a me 26, 9* ne declines in ira a servo tuo 26, 9* adjutor meus esto 26, 9* ne derelinquas me neque despicias me Deus salvator meus 26, 10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me 26, 10* Dominus autem assumpsit me 26, 11 Legem pone mihi Domine in via tua 26, 11* et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos 26, 12 Ne tradideris me in animas tribulantium me 26, 12* quoniam insurrexerunt in me testes iniqui 26, 12* et mentita est iniquitas sibi 26, 13 Credo videre bona Domini 26, 13* in terra viventium 26, 14 Expecta Dominum viriliter age 26, 14* et confortetur cor tuum et sustine Dominum 27, 1 Psalmus ipsi David 27, 1 Ad te Domine clamabo 27, 1* Deus meus ne sileas a me 27, 1* nequando taceas a me et assimilabor descendentibus in lacum 27, 2 Exaudi Domine vocem deprecationis meae dum oro ad te 27, 2* dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum 27, 3 Ne simul trahas me cum peccatoribus 27, 3* et cum operantibus iniquitatem ne perdas me 27, 3* Qui loquuntur pacem cum proximo suo 27, 3* mala autem in cordibus eorum 27, 4 Da illis secundum opera eorum 27, 4* et secundum nequitiam adinventionum ipsorum 27, 4* Secundum opera manuum eorum tribue illis 27, 4* redde retributionem eorum ipsis 27, 5
Quoniam non intellexerunt opera Domini 27, 5* et in opera manuum ejus destrues illos 27, 5* et non aedificabis eos 27, 6 Benedictus Dominus 27, 6* quoniam exaudivit vocem deprecationis meae 27, 7 Dominus adjutor meus et protector meus 27, 7* in ipso speravit cor meum et adjutus sum 27, 7* Et refloruit caro mea 27, 7* et ex voluntate mea confitebor ei 27, 8 Dominus fortitudo plebis suae 27, 8* et protector salvationum Christi sui est 27, 9 Salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tuae 27, 9* et rege eos et extolle illos usque in aeternum 28, 1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi 28, 1 Afferte Domino filii Dei 28, 1* afferte Domino filios arietum 28, 2 Afferte Domino gloriam et honorem 28, 2* afferte Domino gloriam nomini ejus 28, 2* adorate Dominum in atrio sancto ejus 28, 3 Vox Domini super aquas 28, 3* Deus majestatis intonuit 28, 3* Dominus super aquas multas 28, 4 Vox Domini in virtute 28, 4* vox Domini in magnificentia 28, 5 Vox Domini confringentis cedros 28, 5* et confringet Dominus cedros Libani 28, 6 Et comminuet eas tamquam vitulum Libani 28, 6* et dilectus quemadmodum filius unicornium 28, 7 Vox Domini intercidentis flammam ignis 28, 8 Vox Domini concutientis desertum
28, 8* et commovebit Dominus desertum Cades 28, 9 Vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa 28, 9* et in templo ejus omnes dicent gloriam 28, 10 Dominus diluvium inhabitare facit 28, 10* et sedebit Dominus rex in aeternum 28, 11 Dominus virtutem populo suo dabit 28, 11* Dominus benedicet populo suo in pace 29, 1 Psalmus Cantici. In dedicatione domus David. 29, 2 Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me 29, 2* nec delectasti inimicos meos super me 29, 3 Domine Deus meus clamavi ad te 29, 3* et sanasti me 29, 4 Domine eduxisti ab inferno animam meam 29, 4* salvasti me a descendentibus in lacum 29, 5 Psallite Domino sancti ejus 29, 5* et confitemini memoriae sanctitatis ejus 29, 6 Quoniam ira in indignatione ejus 29, 6* et vita in voluntate ejus 29, 6* Ad vesperum demorabitur fletus 29, 6* et ad matutinum laetitia 29, 7 Ego autem dixi in abundantia mea 29, 7* non movebor in aeternum 29, 8 Domine in voluntate tua 29, 8* praestitisti decori meo virtutem 29, 8* Avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus 29, 9 Ad te Domine clamabo 29, 9* et ad Deum meum deprecabor 29, 10 Quae utilitas in sanguine meo 29, 10* dum descendo in corruptionem 29, 10*
Numquid confitebitur tibi pulvis 29, 10* aut annuntiabit veritatem tuam 29, 11 Audivit Dominus et misertus est mei 29, 11* Dominus factus est adjutor meus 29, 12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi 29, 12* conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia 29, 13 Ut cantet tibi gloria mea et non conpungar 29, 13* Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi 30, 1 In finem, Psalmus David, pro extasi. 30, 2 In te Domine speravi non confundar in aeternum 30, 2* in justitia tua libera me 30, 3 Inclina ad me aurem tuam 30, 3* accelera ut eruas me 30, 3* Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii 30, 3* ut salvum me facias 30, 4 Quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu 30, 4* et propter nomen tuum deduces me et enutries me 30, 5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi 30, 5* quoniam tu es protector meus 30, 6 In manus tuas commendo spiritum meum 30, 6* redemisti me Domine Deus veritatis 30, 7 Odisti observantes vanitates supervacue 30, 7* Ego autem in Domino speravi 30, 8 Exsultabo et laetabor in misericordia tua 30, 8* Quoniam respexisti humilitatem meam 30, 8* salvasti de necessitatibus animam meam 30, 9 Nec conclusisti me in manibus inimici 30, 9* statuisti in loco spatioso pedes meos 30, 10 Miserere mei Domine quoniam tribulor 30, 10* conturbatus est in ira oculus meus
30, 10* anima mea et venter meus 30, 11 Quoniam defecit in dolore vita mea 30, 11* et anni mei in gemitibus 30, 11* Infirmata est in paupertate virtus mea 30, 11* et ossa mea conturbata sunt 30, 12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde 30, 12* et timor notis meis 30, 12* Qui videbant me foras fugerunt a me 30, 13 Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde 30, 13* Factus sum tamquam vas perditum 30, 14 Quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu 30, 14* In eo dum convenirent simul adversum me 30, 14* accipere animam meam consiliati sunt 30, 15 Ego autem in te speravi Domine 30, 15* dixi Deus meus es tu 30, 16 In manibus tuis sortes meae 30, 16* Eripe me de manu inimicorum meorum 30, 16* et a persequentibus me 30, 17 Illustra faciem tuam super servum tuum 30, 17* salvum me fac in misericordia tua 30, 18 Domine ne confundar quoniam invocavi te 30, 18* Erubescant impii et deducantur in infernum 30, 19 Muta fiant labia dolosa 30, 19* Quae loquuntur adversus justum iniquitatem 30, 19* in superbia et in abusione 30, 20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine 30, 20* quam abscondisti timentibus te 30, 20* Perfecisti eis qui sperant in te 30, 20* in conspectu filiorum hominum 30, 21 Abscondes eos in abscondito faciei tuae
30, 21* a conturbatione hominum 30, 21* Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum 30, 22 Benedictus Dominus 30, 22* quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita 30, 23 Ego autem dixi in excessu mentis meae 30, 23* Proiectus sum a facie oculorum tuorum 30, 23* Ideo exaudisti vocem orationis meae 30, 23* dum clamarem ad te 30, 24 Diligite Dominum omnes sancti ejus 30, 24* quoniam veritatem requiret Dominus 30, 24* et retribuet abundanter facientibus superbiam 30, 25 Viriliter agite et confortetur cor vestrum 30, 25* omnes qui speratis in Domino 31, 1 Ipsi David intellectus. 31, 1 Beati quorum remissae sunt iniquitates 31, 1* et quorum tecta sunt peccata 31, 2 Beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum 31, 2* nec est in spiritu ejus dolus 31, 3 Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea 31, 3* dum clamarem tota die 31, 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua 31, 4* conversus sum in aerumna mea dum configitur spina 31, 5 Delictum meum cognitum tibi feci 31, 5* et injustitiam meam non abscondi 31, 5* Dixi Confitebor adversum me injustitiam meam Domino 31, 5* et tu remisisti impietatem peccati mei 31, 6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus 31, 6* in tempore oportuno 31, 6* Verumtamen in diluvio aquarum multarum 31, 6*
ad eum non approximabunt 31, 7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me 31, 7* exsultatio mea erue me a circumdantibus me 31, 8 Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris 31, 8* firmabo super te oculos meos 31, 9 Nolite fieri sicut equus et mulus 31, 9* quibus non est intellectus 31, 9* In camo et fraeno maxillas eorum constringe 31, 9* qui non approximant ad te 31, 10 Multa flagella peccatoris 31, 10* sperantem autem in Domino misericordia circumdabit 31, 11 Laetamini in Domino et exsultate justi 31, 11* et gloriamini omnes recti corde 32, 1 Psalmus David. 32, 1 Exsultate justi in Domino 32, 1* rectos decet collaudatio 32, 2 Confitemini Domino in cithara 32, 2* in psalterio decem chordarum psallite illi 32, 3 Cantate ei canticum novum 32, 3* bene psallite ei in vociferatione 32, 4 Quia rectum est verbum Domini 32, 4* et omnia opera ejus in fide 32, 5 Diligit misericordiam et judicium 32, 5* misericordia Domini plena est terra 32, 6 Verbo Domini caeli firmati sunt 32, 6* et spiritu oris ejus omnis virtus eorum 32, 7 Congregans sicut in utre aquas maris 32, 7* ponens in thesauris abyssos 32, 8 Timeat Dominum omnis terra 32, 8* ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
32, 9 Quoniam ipse dixit et facta sunt 32, 9* ipse mandavit et creata sunt 32, 10 Dominus dissipat consilia gentium 32, 10* reprobat autem cogitationes populorum 32, 10* et reprobat consilia principum 32, 11 Consilium autem Domini in aeternum manet 32, 11* cogitationes cordis ejus in generatione et generationem 32, 12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus 32, 12* populus quem elegit in hereditatem sibi 32, 13 De caelo respexit Dominus 32, 13* vidit omnes filios hominum 32, 14 De praeparato habitaculo suo 32, 14* respexit super omnes qui habitant terram 32, 15 Qui finxit sigillatim corda eorum 32, 15* qui intelligit omnia opera eorum 32, 16 Non salvatur rex per multam virtutem 32, 16* et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae 32, 17 Fallax equus ad salutem 32, 17* in abundantia autem virtutis suae non salvabitur 32, 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum 32, 18* et in eis qui sperant super misericordia ejus 32, 19 Ut eruat a morte animas eorum 32, 19* et alat eos in fame 32, 20 Anima nostra sustinet Dominum 32, 20* quoniam adjutor et protector noster est 32, 21 Quia in eo laetabitur cor nostrum 32, 21* et in nomine sancto ejus speravimus 32, 22 Fiat misericordia tua Domine super nos 32, 22* quemadmodum speravimus in te 33, 1
Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit 33, 2 Benedicam Dominum in omni tempore 33, 2* semper laus ejus in ore meo 33, 3 In Domino laudabitur anima mea 33, 3* audiant mansueti et laetentur 33, 4 Magnificate Dominum mecum 33, 4* et exaltemus nomen ejus in idipsum 33, 5 Exquisivi Dominum et exaudivit me 33, 5* et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me 33, 6 Accedite ad eum et illuminamini 33, 6* et facies vestrae non confundentur 33, 7 Iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum 33, 7* et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum 33, 8 Immitet Angelus Domini in circuitu timentium eum 33, 8* et eripiet eos 33, 9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus 33, 9* beatus vir qui sperat in eo 33, 10 Timete Dominum omnes sancti ejus 33, 10* quoniam non est inopia timentibus eum 33, 11 Divites eguerunt et esurierunt 33, 11* inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono 33, 12 Venite filii audite me 33, 12* timorem Domini docebo vos 33, 13 Quis est homo qui vult vitam 33, 13* diligit dies videre bonos 33, 14 Prohibe linguam tuam a malo 33, 14* et labia tua ne loquantur dolum 33, 15 Diverte a malo et fac bonum 33, 15* inquire pacem et persequere eam 33, 16 Oculi Domini super justos 33, 16*
et aures ejus in preces eorum 33, 17 Vultus autem Domini super facientes mala 33, 17* ut perdat de terra memoriam eorum 33, 18 Clamaverunt justi et Dominus exaudivit eos 33, 18* et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 33, 19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde 33, 19* et humiles spiritu salvabit 33, 20 Multae tribulationes justorum 33, 20* et de omnibus his liberavit eos Dominus 33, 21 Custodit Dominus omnia ossa eorum 33, 21* unum ex his non conteretur 33, 22 Mors peccatorum pessima 33, 22* et qui oderunt justum delinquent 33, 23 Redimet Dominus animas servorum suorum 33, 23* et non delinquent omnes qui sperant in eo 34, 1 Ipsi David. 34, 1 Judica Domine nocentes me 34, 1* expugna impugnantes me 34, 2 Apprehende arma et scutum 34, 2* et exsurge in adjutorium mihi 34, 3 Effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me 34, 3* dic animae meae salus tua ego sum 34, 4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam 34, 4* Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala 34, 5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti 34, 5* et Angelus Domini coarctans eos 34, 6 Fiat via illorum tenebrae et lubricum 34, 6* et Angelus Domini persequens eos 34, 7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui 34, 7* supervacue exprobraverunt animam meam
34, 8 Veniat illi laqueus quem ignorat 34, 8* et captio quam abscondit apprehendat eum 34, 8* et in laqueo cadat in ipsum 34, 9 Anima autem mea exsultabit in Domino 34, 9* et delectabitur super salutari suo 34, 10 Omnia ossa mea dicent 34, 10* Domine quis similis tibi 34, 10* Eripiens inopem de manu fortiorum ejus 34, 10* egenum et pauperem a diripientibus eum 34, 11 Surgentes testes iniqui 34, 11* quae ignorabam interrogabant me 34, 12 Retribuebant mihi mala pro bonis 34, 12* sterilitatem animae meae 34, 13 Ego autem cum mihi molesti essent 34, 13* induebar cilicio 34, 13* Humiliabam in jejunio animam meam 34, 13* et oratio mea in sinu meo convertetur 34, 14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam 34, 14* quasi lugens et contristatus sic humiliabar 34, 15 Et adversum me laetati sunt et convenerunt 34, 15* congregata sunt super me flagella et ignoravi 34, 16 Dissipati sunt nec compuncti 34, 16* tentaverunt me subsannaverunt me subsannatione 34, 16* frenduerunt super me dentibus suis 34, 17 Domine quando respicies 34, 17* restitue animam meam a malignitate eorum 34, 17* a leonibus unicam meam 34, 18 Confitebor tibi in ecclesia magna 34, 18* in populo gravi laudabo te 34, 19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique